ALEXANDER NECKAM’s QUESTIONES

Lambeth Palace Library MS 421

s. xiiiin

folios 124va-127ra

 

QUESTION OF AUTHENTICITY:

Hunt, The Schools and the Cloister, 21: “There are some questiones in a Lambeth manuscript, which are attributed to him [Alexander Neckam]. But their genuineness cannot be determined until the questio literature of the period has been more carefully sifted. He certainly wrote a questio scolastica on the Last Judgement. There are extracts from it in the Florilegium, and it is perhaps the questio in the list of his works in the Registrum Anglie. But no complete manuscript has yet been found.”

 

DATING:

Oxford period, c. 1190-97 (Hunt, 125)

 

NOTE:

- original text is not numbered.

- original text has no spaces between questions; little “ccccccc” marks complete the line at the end of the title and of each question.

- MS has large but undecorated initials at the beginning of questions

- this transcript is made from black-and-white copy, and colors/rubrics are indistinguishable: red font and attempt at emphasis in bold are mine.

 

[124va mid-column]

Incipiunt Questiones secundum magistrum Alexandrum de Sancto Albano

 

1. Queritur utrum Abraam alio modo posset saluari quam fide passionis. Quod enim alio modo ante obitum potuit saluari constat. Ad hec. Ad huc tunc erat Deo alius modus possibilis. Ergo Deus alio modo quam passione potuit redimere humanum genus. Sed si alio modo redimisset, Abraam non per fidem passionis meruisset, quia si aliquid per fidem passionis meruisset, illa passio tunc presens, aut preterita aut futura erat. Sic igitur post mortem aut dampnari poterat aut alio modo saluari. Contra hoc. Iam erat sanatus, iam meruit per fidem passionis uitam eternam. Ergo tunc nec poterat nec meruisse per fidem passionis. Item. Post mortem non erat ei relictus locus merendi, nec ad mereri poterat. Ergo nec per alia merita saluari quam tunc habuerat. Ergo tunc non poterat alio modo saluari, quam fide passionis, qua iam salutare meruerat. Solutio. Forte hiis prodesse potest, quod si alius modus Deo tunc esset possibilis, tamen

[124vb]

iste non potuit alio modo saluari. Sicut et si Deo sit possibile istum esse, asinum, tamen iste non potest esse asinus.

 

2. Queritur an Christus antequam Petrus ipsum negasset, uellet seuerum dixisse, cum dixerit Petro: Ter me negabis. Et si hoc an uellet esse uerum Petrum ipsum esse negaturum. Et si hoc an uellet Petrum criminaliter peccare. Ad hoc. Cum Christus uellet se in nullo dicto suo esse mendacem et idem uellet dicere, uidetur aliquod uerum se dixisse hoc dicendo, et sic postea uoluit se uerum dixisse, et sic uoluit esse uerum Petrum se esse negaturum. Contra. Hoc faciendo Petrus mortaliter peccauit. Ergo hoc Petrum tacere uoluit Deus. Solutio. Christus uoluit se dicere id quod uerum erat, et sic uoluit se dicere illud uerum—et tamen non uoluit illud esse uerum. Item. Non est concedendum quod Christus tunc uellet Petrum se non esse negaturum, cum uoluntati eius nemo resistere queat. Tantum hoc probari posse uidetur, Christo displicuit quod Petrus cum negauit et cetera. Ergo Christo placuit quod Petrus eum non negaret, et cetera. Fallacia. Christus non uult peccatum esse. Ergo Christus uult peccatum non esse. Prima uera, quia non est auctor peccati. Conclusio falsa, quia falsum est ipsum uelle, quia permittit.

 

3. Queritur utrum omne uerum a Deo sit uerum. Omne uerum a Deo est uerum. Ad hoc auctoritates plurime, ut hee: Cuiusque ueri Deus est auctor. Item. Omne uerum a ueritate uerum. Econtrarie sunt rationes. Nam istum adulterari uerum est, quod si Deo auctore uerum est, Deus uult hoc esse uerum, et Deo placet hoc esse uerum. Numquid ergo placet Deo istum esse adulterum? Absit. Solutio. Dicunt ergo predictas auctoritates tantum

[125ra]

de hiis ueris esse inteligendas, que pertinent ad Christianam religionem. Alii dicunt omne uerum a Deo esse, set non omne uerum a Deo esse uerum.

 

4. Queritur an potius sit habere fidem et peccare, quam non habere fidem et peccare. Ad hoc. Quam melius est ignorare ueritatem, quam post agnitam retro abire. Item. Super Epistolam ad Iacobum: Peccantes admonent se a peccatis contineant, ne sibi dampnabile sit quod fidei sacramentum perceperunt. Item. Plus est illi commissum qui fidem habet quam infideli, et sic plus plus offendit quam infidelis. Item. Augustinus. Grauiora sunt peccata post baptismum  quam ante. Contra. Qui fidem habet et pecat, per hoc quod fidem habet non meretur quod puniatur; saltem meretur quod puniatur, minus, quam si fidemnon haberet. Habet enim aliquod bonum remunerabile, ille nullum. Item. Potest quis habere fidem et superedificare lignum, fenum, stipulam, et sic tamen uenialia peccata habere, set non potest aliquis esse infidelis et non habere mortale. Ergo minus malum est peccare et habere fidem quam et cetera. Solutio. Peccare et habere fidem, et peccare et non habere fidem sunt excedentia et excessa. Grauius enim peccat quam fidelis, quia scienter peccat, ignoranter enim peccat infidelis. Contra uero quandoque grauius peccat indifelis, quia mortaliter; quandoque fidelis, uenialiter, set in eodem peccato deprehenduntur, et uterque id scienter commiserit, plus dicimus fidelem deliquisse, quis post baptismum grauiora sunt et cetera.

 

5. Queritur an lex perfectum reddat. Contra hoc autem quod ait: ex neminem ad perfectum ducit. Ad hoc. Lex spiritualiter intellecta et ita custodita ad uitam eternam ducit. Ergo ad perfectum. Item. Unum preceptum legis hoc. Si dili-

[125rb]

gis proximum et cetera. Ad uitam eternam ducit. Ergo falsum est quod lex neminem ad perfectum ducit. Ad hoc dicendum est quod nomen legis multipliciter accipitur. Solutio. Quandoque Christi precepta dicuntur lex, quandoque v. librum Moisi. Quandoque totum uetum testamentura et item lex dicitur, lex tantum ad litteram intellecta. Vnde dicitur: Dedi uobis legem non bonam ut non uiuatis in ea. Item. Lex dicitur quod spiritualiter intelligitur, et secundum hoc ducit ad perfectum. Sed secundum quod ad litteram non.

 

6. Queritur an precepto diligere Dominum Deum ex toto corde etc. Aliud sit equale. Ad hoc. Quem secundum est simile: Diliges proximum tuum etc. Vnde uidetur quod sit equale illi quia simile. Contra. Si est maximum, nullum aliud est eque magnum. Sicut fides est dignissima et prima uirtus, et tamen nec ipsa ante alias datur, nec uerum est quod nulla alia a Deo digna sit. Dicatur ergo sic. Illud preceptum est maximum omnium. Ergo nullum aliud est eque magnum. Sic sequitur ex premisso et concedenda est conclusio. Sed ex hoc quod dicitur, secundum est simile illi. Non prouenit quod sit ei equale. Solutio. Dicitur enim ei similem non quia tanti sit meriti, set quia ad idem pertinent, et propter idem est obseruandum. Diligendus est Deus propter Deum. Sic proximus propter Deum.

 

7. Queritur an Trinitas habeat perfectam cognitionem Trinitatis. Quod si ita est, set quelibet istarum trium personarum habet perfectam cognitionem in trinitate, id est patris et filii et spiritus sancti. Sed ille homo assumptus est tercia persona in Trinitate. Ergo ille homo assumptus habet perfectam cognicionem in Trinitate. Fallacia. Filius est genitus a patre, set ille si .... assumptus

[125va]

Ergo ille assumptus est genitus a patre. Item fallacia. Quelibet istarum trium personarum habet perfectam cognitionem natura, sed ille homo assumptus est tercia persona. Ergo ille homo habet perfectam cognitionem trinitatis natura. Solutio. Filius Dei habet perfectam cognitionem trinitatis natura, et filius uirginis per gratiam, quia quicquid filius dei habet per naturam, filius uirginis habet per gratiam. Nota. Quod Deus pater alius est quam Deus filius et Deus filius alius quam Deus spiritus sanctus. Alius et non aliud. Alius ad personam, alid uero ad __ [erasure] __ refertur.

 

8. Queritur an potestas diaboli ablata sit diabolo post mortem Christi. Quia auctoritas est quod potestas diaboli etc. Quod non uidetur, quia magis punit, temptat, uexat homines post mortem Christi, quam ante. Solutio. Potestas ablata est diabolo etc, id est gratia Dei nobis inspirata est post mortem Christi qua possumus resistere peccatis et potestati eius.

 

9. Queritur an Abraam promeruisset uitam eternam ante mortem Christi. Quod si ita est, set Christus non dedit ei uitam eternam ante mortem suam. Ergo iniuste egit in Abraam. Solutio. Non meruit ut tunc haberet, set ut post mortem Christi uitam eternam habere. Sicut iste iustus promeruit glorificationem sui corporis non ut nunc haberet set ut post diem iudicii.

 

10. Queritur an iste uelit patrem suum mori quem scit Deum uelle mori. Quod si ita est, ergo est contrarius uoluntati Dei. Vel aliter, ergo scienter peccat resistendo uoluntati Dei. Ergo criminaliter peccat. Item. Iste uult patrem suum mori, ergo inhumanus est. Solutio. Iste non uult patrem suum mori, sed compatiendo ei quod Deus uult, et ita non est contrarius uoluntati Dei.

 

[125vb]

11. Queritur an preterita, presenta, futura sint apud Deum. Quod si ita est, ergo passio Christi, flagela, et sputa sunt presentia. Solutio. Presentia sunt non experientia, nec actu, set scientia.

 

12. Due sunt nature in Christo, et tres substancie, scilicet humana natura et diuina. Due sunt substancie secundum homo, scilicet caro et anima. Secundum quod deus, tercia, que idem est quod diuina natura. Secundum quod homo opponitur sic: Due nature sunt in Christo, una creata et altera increata, ergo racionalis et irrationalis. Sic collectiue accipiatur creatura sicut natura, bene potest concedi quod sit creatura, id est creatur caro et anima. Non rationalis secundum carnem, rationalis secundum animam. Item. Christus est factus secundum quod homo, ergo est creatus secundum quod homo, ergo est creatura secundum quod homo, uel non omne creatum est creatura. Fallacia. Christus natus est secundum quod homo, ergo est factus secundum quod homo, ergo est factura secundum quod homo, uel omne factum non est factura. Quod Christus sit aliquod factum, uel creatum, uel creatura, non debet concedi.

 

13. Quoniam coniugium in utroque testamento a domino conceditur aliquid compendiose disseramus. Coniugium est uel matrimonium siue nuptie legitima uiri et mulieris coniunctio indiuiduam uite consuetudinem retinens. Due sunt cause principales coniugii, scilicet spes prolis, et vitacio fornicationis. Secundare cause sunt plures, scilicet reconciliatio amicorum, pulcritudo uiri et mulieris, questus pecunie. In quibus secundariis quamuis sint minus honeste, tamen in illis diuortium fieri non permittitur. Similiter tria bona principalia coniugii esse dicuntur, quibus peccatum quod fit in coitu excusatur, scilicet fides, proles, sacramentum. In fide attenditur ne quis cura alio uel cum alia preter uinculum coniugale con-

[126ra]

misceatur. In prole attenditur ne quis conmisceatur nisi spe prolem generanda, et eam religiose educandi. In sacramento attenditur ne coniugium separetur. Dicitur enim sacramentum sacre rei signum.

 

14. Stultus et iniquus est qui tenet illam quam scit esse adulteram. Set iste scit suam quam tenet esse adulteram nec potest eam conuincere communi ecclesie audientia. Ergo est stultus et iniquus. Solutio. Si consentiendo tenet quam scit esse adulteram, stultus est et iniquus.

 

15. Queritur unusquisque possit operari ad salutem. Quod non uidetur, quia unusquisque non habet sine qua nullus potest operari ad salutem. Solutio. Potest quantum ad naturam, uel ad liberum arbitrium, non potest quantum ad gratiam.

 

16. Probatur quod posse peccare quod bonum est, et hoc per primum parentem qui habuit potentiam peccandi, qui nichil a se set a Deo, et a Deo nisi bonum, et ita posse peccare bonum est. Nota. Hoc aliter in primo parente aliter in nobis. In eo, creatione tantum. In nobis, creatione et natiuitate, et infirmitate. Item. Nota. Tres leguntur status hominum in diuina pagina. Primus, ante lapsum primi parentis, in quo datum erat ei posse peccare et resistere peccato. Secundus status, post lapsum. Vnde habuit posse peccare quia tamen nollet non peccare dum posset peccare et non peccare, cum uellet non posse peccare inflictum est ei non posse peccare.

 

17. Queritur de angelis bonis post lapsum confirmatis si possint peccare an non. Ieronimus: In solum Deum non cadit peccatum. Vnde uidetur quod angeli possunt peccare. Augustinus: Cum angeli noluerunt peccare cum potuerunt, concessum est eis amplius non posse peccare. Solutio.

[126rb]

Ieronimus: Considerata simplicitate nature possunt peccare. Secundum Augustinum: Gratia adhibita nature non possunt peccare, et sic concedendum est angelos non posse peccare. Probatur superius quod posse peccare bonum est, quod sic improbatur ratione dialectica. Cuius effectus malus est, ipsum quoque malum est. Effectus posse peccare est malus, id est peccatum. Ergo posse peccare malum est. Fallacia. Effectus predicationis malus est, id est lucrum. Ergo predicatio mala est. Solutio. Effectus rei quandoque duplex est effectus qui sequitur, uel qui potest sequi. Si effectus quidem qui sequitur malus est, et ipsum malum est. Si effectui qui potest sequi malus est non tamen ipsum malum est. Augustinus. Omnia bona humane nature post lapsum primi parentis diminuta est. Posse peccare ante lapsum primi patris bonum fuit nature. Ergo posse peccare post lapsum diminutum est, quod non uidetur, quia tunc uoluntate, nunc necessitate et ita augmentatio est. Illud bonum posse peccare ante lapsum primi parentis habuit se ad utrumque modo ad unum tantum, quod ex necessitate et ita diminutum.

 

18 Deus est in omnibus creaturis suis. Tam boni quam mali sunt creatura Dei. Ergo Deus est tam in bonis quam in malis. Sed Deus est summum bonum, eternum gaudium, tam angeli boni quam mali sunt creatura Dei. Ergo Deus est tam in bonis angelis quam in malis, et econtrario. Fallacia. Deus est caritas. Caritas ergo est Deus est in omnibus, sed caritas est dilectio. Ergo caritas uel dilectio est in omnibus. Nota nullum accidens esse in Deo, set omnia naturaliter substantialiter in Deo sunt. Tribus modis dicitur

[126va]

Deus esse in rebus per existentiam, tam in bonis quam in omnibus. Per existentiam et per gratiam in bonis. Per existentiam et per gratiam et per unionem in filio uirginis.

 

19. Homo non potest operari contra uoluntatem Dei. Ergo non potest operari malum, quia Deus non uult malum operari. Solutio. Duplex est sensus. Contra uoluntatem Dei, id est preter uoluntatem Dei. Et secundum hoc falsum est. Contra uoluntatem Dei, id est resistere ueritati, et ita uerum est.

 

20. Queritur an Christus missus fuisset ad salutem omnium cum euangelica auctoritas dicat, non sum missus nisi ad oues que perierunt domus Israel, id est ad Iudeos. Ergo non ad salutem omnium. Solutio. Missus corporaliter ad Iudeos, per apostolos ad omnes gentes.

 

21. Queritur an Christi aduentus fuit omnibus necessarius. Quod non uidetur. Cum euuangelica auctoritas dicat, nisi uenissem et locutus fuissem cum eis, peccatum non habent. Nunc ante excusationem non habent de peccato suo. Ita non omnibus produit quia quibusdam nocuit. Solutio. Duplex est sensus. Necessarius, id est utilis, falsum est. Necessarius, in quo omnes eguerunt, uerum est. Quod potest uideri de medicina que necessaria est huic egro, et tantum non utilis, quia indiscrete ea utitur.

 

22. Queritur utrum Deus pater aliquid uoluit, quod diabolus uoluit. Quod uidetur, quia uoluit Christum pati, et diabolus uoluit Christum pati. Ergo diabolus aliquid uoluit quod Deus uoluit. Ergo non fuit contra-

[126vb]

rius uoluntati Dei. Voluit diabolus quod Deus uoluit, set Deus non uoluit nisi bonum. Ergo diabolus uoluit bonum, quod est contra eius naturam. Solutio. Voluit diabolus idem, set non ad idem. Deus pater uoluit ex caritate ad salutem, diabolus ad inuidia ad dampnationem.

 

23. Omnia que audiui a patre meo, nota feci uobis, set omnia que pater scit audiuit a patre. Ergo omnia que pater scit nota fecit apostolis. Ergo eque scientes sunt cum patre. Solutio. Omnia que audiui ad salutem nostram nota feci uobis. Vel aliter. Omnia que audiui a patre que notificanda erant uobis, nota feci uobis.

 

24. Queritur an Deus filius sit sapientior Deo patre. Quod uidetur, quia filius Deus duplici sapientia sapiens est, scilicet creata et increata. Deus pater tantum in creata. Ergo deus filius sapientior est Deo patre. Solutio. Deus filius non est sapientior Deo patre, quia sicut sapientia creata procedit a sapientia increata, que est deus filius, ita eadem sapientia creata procedit a sapientia increate, que est Deus pater, et sic Deus filius sapientior est etc.

 

25. Qui peccat in patrem remittetur ei. Qui peccat in filium remittetur ei. Qui peccat in spiritum sanctum, nec hic nec in futuro condonetur ei. Set qui peccat in patrem et filium, peccat in spiritum sanctum, uel qui offendit in patrem et filium, offendit et in spiritum sanctum. Ergo nec hic nec in futuro condonetur ei. Solutio. Qui peccat per infirmitatem, peccat in patrem, quia dicitur potentia. Qui peccat per ignorantiam, peccat in filium, quia dicitur sapientia. Qui uero peccat per deliberationem, peccat in spiritum sanctum, quia dicitur benignitas uel consolator, et ita hec sunt nomina. Peccare, id est qui peccat per infirmitatem

[127ra]

uel per ignorantiam remittetur ei. Qui uero peccat per studium malitie, uel desperationem, nec hic nec in futuro remittetur ei. Scilicet in nullo. Secundum quosdam sine pena.

 

26. Septem sunt peccata Caini. Primum quod recte non diuiserit; secundum quod inuiderit fratri; tertium quod dolose egerit dicens: transeamus in campum; quartum, quod fratrem interfecerit; quintum quod procaciter negauerit: Nescio in quid, numquid custos fratris mei suum; sextum, quod seipsum dampnauerit dicens: Maior est culpa in ea quam ut dimittar, septimum quod nec dampnatus egerit penitentiam.

 

27. Qui possidet dominum et cum propheta dicit: Pars mea dominus, nichil extra dominum habere potest. Quod si quicquam aliud habuerit quam dominum, pars eius non erit dominus. Verbi gratia. Si aurum, si argentum, si possessiones, si uariam supellectilem. Cum istis partibus, dominus pars eius fieri non dignabitur.

 

28. Quedam in scripturis diuinis prohibentur. Quedam precipiuntur. Aliqua conceduntur. Non nulla suadentur. Prohibentur mala. Precipiuntur bona. Conceduntur media. Perfecta suadentur.